Epistola I ad Corinthos*

Caput 15: Versus 32

Si secundum hominem.Id est agens rationabiliter quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam,pugnavi,id est disputavi.Manducemuset bibamus, cras enim moriemur.Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora, dicentes: Quis inde venit? Non audivi vocem cujusquam inde venientis. Quibus dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret, crederes? Dominus omnium surrexit, et non credis. Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro, et non credis jam immortalis, qui denique testimonium habet in coelo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.
(* Traductions européennes)